Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.1.1 Cic. Fam. 13.1.1 (English) >>Cic. Fam. 13.1.5

Scr. Athenis inter vii K. et prid. Non. Quint. a. 703 (51). M. CICERO S. D. C. MEMMIO 13.1.1 etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem ; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere potuero ; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam. 13.1.2 nunc te illud primum rogabo ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelleges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi ut id libenter facias ante persuaseris.

Cum zzzPatrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio. sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est. 13.1.3 is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ; idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.1.1 Cic. Fam. 13.1.1 (English) >>Cic. Fam. 13.1.5

Powered by PhiloLogic